- HALITAEA
- HALITAEAfons Ephesi, memoratur Plin. l. 5. c. 29. Fons in urbe Halitaea, et templum Dianae, complexi e diversis regionibus duo Selinuntes: ubi vulgo Callipia legitur. Sed Α῾λιταίαν habet Paus. Υ῾πέλαιον quoque dictum, ex Creophylo discas, quod sub illa oliva flueret, quae ibi ostendebatur, sub qua pausaverat primum enixa Latona. Vide Salm. ubi supra, p. 810. et 811.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.